CONVIVIA

CONVIVIA
CONVIVIA
vide de iis iam aliquid supra, in voce Cibus: item Cena. In iis, Varro convivarum numerum incipere voluit a Gratiarum numero. et progredi ad Musarum, quibus Apollinem quoque suum indulget Erasinus. Vettius tamen apud Macrob. l. 1. Saturn. c. 7. Musas cum Gratiis coniungens, duodecim convivas adesse vult: scribitque Capitolin. in Vero, c. 5. eum primum fuisse, in cuius convivio duodecim accubuerint, cum vetus verbum esset, Septem convivium, novem vero convitium. Sed corrigens Capitolinum Casaubonus, famosissimam Octavii iuvenis cenam Δωδεκάθεον suggerit, in qua duodecim convivae, duodecim Deorum nomine et specie; quam haud dubie verus aemulari voluit. Archestratus, Poeta Syracusanus, convivas esse aut tres, aut quatuor, aut non plures quinque vult, alias futurum conventum manipularium et raptô viventium, his versibus, aput Athen. Deipnosophist. l. 1.
Ε῎ςτωσαν δ᾿ ἢ τρεῖς ἢ τέτταρες οἱ ξυνάπατες,
Η῍ τῶ πέντε γε. μὴ πλείους ἢδη γὰρ ἄν ἐίη
Μιςθοφόρων ἁρπαξιβίων σκηνὴ ςτρατιωτῶν.
Heliogabalus, memorante Stuckiô de Conviv. l. 4. c. 2. invitavit Octo calvos, octo luscos, octo podagrosos, octo surdos, octo raucos, octo insigniter nigros, octo insigniter longos, octo praepingues, et octo nasutos, delectatus illô Graecô proverbiô ἅπαντ᾿ ὀκτώ. Horat. de convivarum numero ita. l. 3. Od. 19. v. 11.
---- ---- Gribus aut novem
Miscentur cyathis pocula commodis.
Qui Musas amat impareis,
Ternos ter cyathos attonitus petet
Vates. Treis prohibet supra
Rixarum metuens, tangere Gratia
Nudis iuncta sororibus.
Qui non invitati accessêre, Plauto, Poenul. Actu 3. sc. 3. v. 77. Muscae, Horatio, l. 1. Ep. 5. v. 28. Umbrae dicuntur:
---- ---- ---- Locus est et pluribus umbris.
Solebant autem Veteres eos, quos invitârant, aliquando acrius urgere paenulam eorum prehendendo, neque dimittendo, donec condicerent; unde phrasis orta, Paenulam mihi scidit, de iis qui serio rogati: et Illius ego vix tetigi paenulam, tamen remansit, de iis qui nimis faciles invitantem sequebantur. Antequam accumberent, calcei, ne inquinatentur lectuli, detrahi solebant. Terentius in Heautont. Actu. 1. sc. 1. v. 72.
Accurrunt servi, soleas detrahunt,
Video alios festinare lectos sternere etc.
Postquam accubuêre, priusquam coronae ex floribus, herbis ac auro in usum venirent, tum ad dolores capitis ex cibo ptouque averruncandos, tum ad ebrietatem compescendam, laneis et lineis vinculis tempora et frontem vinciebant: sertis postea ex hedera, myrto ac rosa inprimis hunc in finem usi, quamvis et symbolum plenae libertatis fuerunt. Prius autem domino convivii moris erat, schedam dari, quae descripta ordine obsonia omnia haberet, ut iam tum sciri posset, quid primum quid postremum coquus esset missurus. Epulae a perito carptore divisae, de quo vide supra in voce Carptor, simulque Convivantium Magister sorte electus est, vide infra in voce Tapulla, Interim dum structores carptoresque muneribus functi, organa, tibiae varique alia insonabant instrumenta, hydraulica inprimis, quorum frequentissimus in conviviis antiquorum usus fuit. Unde Theodoricus Rex laudem meruit, quod, dum epularetur, organa hydraulica non sonarent, apud Sidon. Apollinarem, l. 1. ep. 2. At Cato in Originibus, et ex eo Cicer. Tusc. quaest. l. 4. c. 2. auctor est, morem apud maiores epularum fuisse, ut deinceps, qui accubarent, canerent ad tibias clarorum virorum laudes atque virtutes; eademque reeptuntur in Bruto. Id fiebat in principio nascentis Rei publ. imo et temporibus Heroicis, in hortamen virtutis, ut loquirur Cael. Rhodig. Antiqq. lect. l. 7. c. 1. Sil. Italicus. l. 6. Punicor. v. 667.
Cui nocturnus honos, funalia clara, sacerque
Post epulas tibicen. ---- ----
Horat. l. 3. Ode 11. v. 3. 6.
Tuque testudo resonare septem
Callida nervis,
Divitum mensis et amica templis.
Et diu ante ea saecula, in convivio Didonis, apud Virg. l. 1. Aen. v. 774.
---- ---- Citharâ crinitus Iopas
Personat auratâ. ---- ----
Sed et priscô Heroum aevô id receptum, docet Homerus in Phaeacum convivio, Od. 8. v. 498. imo iam ante expeditionem Troianam, in Argonautica profectione, apud Val. Flaccum, l. 1. v. 138.
Vinaque et aequoreos inter cum coniuge Divos
Aeacides, pulsatque chelyn post pocula Chiron.
De Philippi Macedonis convivio idem docet Plut. l. 1. de Fort. Alexandri etc. Postea luxu omnia occupante, victâ iam Asiâ, delitiae ex Musico concentu ambiri coeperunt. Unde Liv. Dec. 3. l. 9. Tunc Psaltriae Sambucistriaeque et convivalia ludionum oblectamenta addita epulis. Duplex itaque in Convivis Musica in usu suit, una vocis, altera instrumentorum, dictique artisices Thymelici sunt, qui in pulpitis canere solebant. Praeter eox exquisitae aderant dicacitatis vernae, qui non symphoniâ modo vocis suavi, sed et petulantibus dicteriis convivas oblectarent ac incesserent, atque ii plerumque ex Aegypto petiti. Numerum vero istiusmodi Symphoniacorum ingentem et plene prodigiosum in Magnatum conviviis fuisse, discimus ex Cicer. Act. 6. in C. Verrem, Senec. Ep. 84. etc. Neque semper illi domestici erant, sed ut gladiatores, a mangonibus alebantur collatâque mercede in privatas civium aulas, publicaque Principum itabant palatia, teste Pliniô. l. 7. c. 12. Vide quoque Sueton. in Aug. c. 69. Macrob. l. 2. Saturn. c. 4. Solin. c. 5. etc. Quem luxum non reprehendit solum acriter Hieronymus, Ep. ad Furiam, et in se correxit Theodosius Senior, sed iam olim ipse carpsit A. Gellius, l. 1. c. 11. Nec pueri modo procaciores, sed et puellae his officiis adhibitae sunt, quae plerumque Gaditanae erant. Iuvenal. Sat. 11. v. 162.
Forsitan exspectes, ut Gaditana canorô
Incipiat prurire chorô, plausuque probatae
Ad terram tremulô descendam clune puellae,
Irritamentum Veneris etc.
Utroique coniungit Martialis. l. 3. Epigr. 63. v. 5.
Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat.
Interim ipsos viros principes Musicae operam dare, apud Romanos probrosum fuit; nisi forte in privatum oblectamentum. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 26. et seqq. cum Thom. Dempsteri Paralipomenis, Cael. Rhodig. l. 27. c. 26. Alex. Genialium dier. l. 5. c. 22. Stuckium, Antiqq. Conviv. Farnabium, ad Phoenissas Senecae, v. 175. ubi Laribus et familiae Diis prima in festis Conviviis libamina fieri consuevisse, effusô in terram vini pauxillô, ut et dapum parte in focum iniectâ, notat etc. Apud Graecos tria erant Convivirum genera, Ε῎ρανος seu Cena collatitia, ad quam convivarum quisque symbolam conferebat, cuius rei arrhabo plerumque annulus fuit, Terent. Eun. Actu. 3. sc. 4. v. 3. --- Dati annuli, locus, tempus constitutum: Γάμος sive Πανοαισία, ad quam invitati similiter οἰκόσιτοι esse tenebantur, Aristoph. in Pace, et Ε᾿ιλαπίνη, convivium maguifice instructum; cui qui intererant, Εἰλαπινιςταὶ dicebantur, vel quia κατα εἴλας bibebant, vel quia in choreis suis ἐίλας i. e. spiras faciebant: His mulieres apud illos interesse mos prohibebat. Contra, Quem Romanorum pudet uxorem ducere in convivium? Corn. Nepos, praef. Vitarum. Numerus convivarum non erat ultra triginta, eratque constitutus peculiaris Οἰνόπτης, qui, quoties et quantum biberetur, observans, intemperantiores Areopago castigandos traderer: quam ob causam Graeci ab istiusmodi neporibus dicti sunt Μικροτράπεζοι et Φυλλοτρῶγες. Convivae postquam advenerunt, osculô vel amplexu salutati et voce, Τίμιε, Vir honeste, compellati, antequam accumberent, morae taedium ornamenta domus visendo fallebant, ut pater ex Aristoph. in Vespis; Magister dein convivii seu Δειπνοκλήτωρ a coquo Γραμματίδιον, seu catalogum missuum ferculorumque accipiebat: eligebatur post haec more Romanorum, hodiernorumque etiam Italorum, sorte Βκσικεὺς, i. e. Modimperator, qui bibendi leges aliasque praescriberet, cuius imperium tam despoticum suit, ut iuber entur convivae saepissime, πίνειν ἤ καταχεῖςθ αι τῆς κεφαλῆς, aut bibere aut caput perfundi, Pollus, l. 2. c. 8. Suffitus intereâ fiebant, tum ut nares quoque laute epularentur iuxta phrasin Athenaei, ἐυῳδιαν ἑςτιᾶν, tum ut Deos hôc pactô honorarent, quibus fercolorum primitiae sacrae erant, in ignem conici solitae, Ut apparet ex illo patroeli apud Homer. Il. 1. v. 220.
---- ---- Ο᾿ δ᾿ οὖν πυρὶ βάλλε θυηλὰς,
Is autem in ignem coniecit libamina.
Ita epulabantur convivae, coronati sertis ex myrto plerumque confectis, unde Euripid. ςτέφει δὲ κρᾶτα μυρσίνοις κλάδοις, incingit autem caput myrteis ranus: quem Romanos imitatos docet Horat, Verbis, l. 1. Od. 4. v. 9.
Nunc decet aut viridi caput impedire myrtô.
Etiam inungebant caput, Scholiastes, in Aristoph. aves, quod et ipsum usurpatum fuisse a Romanis, ostendit illud,
---- Habent unctae mollia serta comae.
Utrumque ad vini aestum refrigerandum vaporesque dissipandos, laxatis, per quos facilius foras commearent, poris, quem in finem crambe conviviis frequenter adhibita, evius naturali cum vino inimicitiâ ebrietatem praecavere studebant. Duabus insuper vicibus lavabant; ante epulas. quod ὕδωρ κατὰ χειρος, et post illas, quod ἁπονίψαςθαι dicebatur. Quô gestu cibum ceperint, quôque ciborum potusque genere usi fuerunt, dictum est supra in voce Cibus. Vide quoque in voce Bibendi ratio. Inter epulandum μακρὰ πτύειν, clare, ut Quintilianus interpretatur, excreare, nobilioribus solum: ungues vero resecare nemini licebat. Cuilibet
convivarum puer ministrabar, cui apophoreta, seu portiones quaedam ferculorum domum deferendae committebantur, more etiam apud Komanos usitatô, cui ministerio Aethiopes plerumque adhibiti: Iuvenal. Sat. 5. v. 52.
---- ---- ---- Tibi pocula cursor
Getulus dabit, aut nigri manus ossea Mauri.
Aliud quiddam μερίδες erant, portiones nempe vel sacrificii, vel epuli, publicô nomine absentibus amicis transmissae: quales Arato obtigêre ab Antigone Rege apud Plutarchum: et a Sponsa, in nuptiali convivio, missas docet Aristophanes, in Acharn. quod apud Romanos quoque et Hebraeos obtinuit. Bellaria eorum nuces erant, fructus, et placentae, dicebanturque Ε᾿πάϊκλα, τρωγάλματα, ἐπιφορήματα, ἐπιδόρπισμα, μεταδόρπια, Epidorpiae mensae. Quibus omnibus acceslêre ἀναδήματα δαιτὰς, Cantus et Chorea, Cantiones eorum convivales frequentrssimae erant, Harmodius, cuius initium, Φίλτατε Α᾿ρμόδιε, οὔτοι που τέθνηκας, Carissime Harmodie, nondum obiisti, etc. apud Aristoph. in Acharn. et Vespis: et Admetus, cuius instium. Α᾿δμήτου λόγον ὦ ἐταῖρε μαθων` τοὺς ἀγαθοὺς Φίλει τῶ δείλων ἀπέχου etc. Admeti narrationem quisquis perceperis, strenues amplectere, cave a timidis etc. Scolia quoque ibidem saepissime narrata, de quibus vide infra suô locô, uti et voce Paroenium. Totam vero hanc laetitiam convivalem temperabant ςτόμασι, suis sen oscillis vel ossiculis, qualia Romae in festo Sigillaria dicto, item ab Augusto apud Sueton. adhibita leguntur; Haec tam ingeniose fabricata, ut pro situs diverfitate, facies alias atque alias ostenderent, Fortunae inconstantiam et rerum humanarum vices epulantibus refricabant: quemadmodum apud Aegyptios, illatô in convivium sceletô exclamare solebant, πίνε καὶ τέρπευ, ἔση γὰρ ἀπιθανὼν τοιοῦτος. Bibe et laetare, mortuus enim talis eris. et. Plura vide apud Rossaeum, Archaeologiae Atticae l. 6. c. 1. et seqq. Communiter autem bis in die epulabantur cibumque capiebant Graeci: Unde ἄριςτοι, quasi ab ἄυριον mane, prandium: et δεῖπνον ὅτι τῶν πόνων διαπάυει, cena, quod a laboribus requiem praeberet, Iul. Pollux, Onom. l. 6. c. 1. Hebraeorum convivia ordinaria dicta fuêre Arucoth, i. e Viatica, ab Gap desc: Hebrew, quod iter facere significat. Vide Ierem. c. 40. v. 5. Proverb. c. 15. v. 17. Reliqua, quae extra ordinem habebantur, vocabantur Mischte, i. e. compotationes, symposia. Praeter haec illa, in quibus sacrificiorum absumebantur reliquiae, Chag, vocitatae sunt: ad quorum imitationem, post S. Cenam primi Christianorum suas Agapas celebrârunt. Accedentes convivas salutabaut verbis, Dominus vobiscum, vel Benedicat vobis Deus: Ruth. c. 2. v. 4. vel Pax vobis, vide Matth. c. 10. v. 12. simul vel prosternebant se vel oscula figebant pedibus, vide Lucae c. 7. v. 38. vel simpliciter illos osculabantur, Gen. c. 45. v. 15. Lotio dein sequebatur pedum, Gentibus quoque usitata, unde Plautus, Pers. Actu. 5. sc. 2. v. 14. Locus hic tuus est, huc accumbe, ferte aquam pedibus, quô officiô scrvi fungebanntur et vilissimi e familia, cui fini inserviebat vas aquâ plenum, quod semper erat in promptu, Νιπτὴρ dictum, Ioh. c. 13. v. 5. alias ποδόνιπτρον: quales hydrias quoque illas sex, quarum mentio Ioh. c. 2. v. 6. quidam fuisse volunt. Post haec oleum in convivantium capita effundi mos
erat. Vide Lucae c. 7. v. 37. 38. ut et Psalm. 23. v. 5. Quibus peractis herus familtae, poculum vinô plenum manu ferens, mensam his verbisconsecrabat: Benedictus sis tu Domine Deus noster, Rex mundi. qui creas fructum vitis: dein vinô libatô, in orbem convivis similiter illud gustandum tradidit, quem ritum Bircath hajaiin, seu benedictionem poculi vocitabant, vide Lucae c. 22. v. 17. 18. Panem post haec scindebat, illumque ambabus teneus manibus sic precabatur: Benedictus sis tu Domine, Deus noster, qui panem producis e terra; quam ceremoniam dictam fuisse Bircath halechem, i. e. Benedictionem panis, annotat Drusius, in Nov. Test. part. alt. p. 78. Utrâque sic peractâ benedictione vel ipse Paterfamiliâs, vel qui eius locô benedixit, frangebat panem, ab hac ceremonia Habotseang, h. e. Fractor cognominatus eumque epulantibus distribuebat. Sic epulabantur, utilibus simul ac iucundis colloquiis sese mutuo oblectantes. Unde Tertullian. Apologet. c. 39. Non tam cenam cenant quam disciplinam. Vide Lucae c. 14. v. 7. et Iudic. c. 14. v. 12. Gratiarum postmodum actio convivium finiebat: vel Patrefamiliâs, vel quôdam ex convivis insignioribus dicente: Benedicamus ei, qui nos bonis suis nutrit; cuius benignitate vivimus, ac respondentibus reliquis, Benedictus sit, cuius benignitate vivimus: quam ceremoniam appellârunt, Bircath Hamazon. Universi post haec clarâ voce dicebant, Timete Deum omnes sancti eius, quoniam non relinquit inopes timentes se; Catuli Leonum esuriunt, sed quaerentibus Deum nullius boni inopia est. Tandem, qui a consecratione poculi convivium auspicatus est, eôdem ritu idem clausit: vocabant autem poculum hoc Cos hillel, i. e., Poculum ὑμνήσεως seu laudis aut gratiarum actionis. Hymni dein ac Plalmi succedebant. Vide Marci, c. 14. v. 26. et plura apud P. Fagium, Comm. in. Deuter. c. 8. v. 10. Accumbebant autem Iudaei, non minus ac Graeci, et Romani, licet antiquiotibus sedendi ritus in usu, vide supra in voce Accumbendi ritus. Praeter Patremfamiliâs, habebant quoque Hebraei Magistrum convivii Baal mischte, Α᾿ρχιτρίκλινον, qui princeps Ministorum, Patris-familiâs seu Baal habeth Ο᾿ικοδεσπότου capestebat iussa. Quibus sunt qui addant Praefectos morum, quales Athenis Ο᾿ινόπται et in aula Ahasveri Ocult convivit erant, vide Esther. c. 1. v. 8. sed assensum non ab omnibus impetrant. Pauperum curam missis ciborum portionibus testabantur, unde Gentilium ἀποφόρητα et μερίδες ortae, quem motem graves ob causas Concil. Laodicenum tandem sustulit. Vide supra, voce Agapae. Cenabant autem Iudaei sub vesperam, quô tempore lautius epulabantur, prandium eorum in horam diei sextam, quae in primam nostram, incidit. Vide Gen. c. 43. v. 16. Act. c. 10. v. 9. 10. et et plura hanc in rem apud Thom. Godvynum, deritibus Hebraeorum, l. 3. c. 2. De more vero factâ licitatione exhilarandi
convivas, apud Graecos Romanosque usitato, cuius in Commentariis Graecorum obscurum vestigium exstat apud Athenaeum, l. 13. Vide infra in voce Licitatio: uti de more Pontificum, post peracta Sacra, praecipuos e
Clero et Laicis conviviô excipiendi, in tricliniis, maioribus Templis adiunctis, suprâ ubi de Accubitalibus Tricliniis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • CONVIVIA Tempestiva — dicebantur Veterib. quae, uttemporius iniri, sic serius finiri, moris erat: adeo quidem, ut etiam in multam noctem prottaherentur, et usque ad Gallicantum; quod festis inprimis fiebat diebus. De die fieri dicebantur, Catullo, Epigr. 48. v. 5. Vos …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CONVIVIA Imperatorum — vide in verbo, Pascere …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CONVIVIA Publica — Publica, amicitiae et aequalitati inter cives conservandae instituta, vide infra Phiditia, Phratrica …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TEMPESTIVA Convivia — apud Sueton. Calig. c. 45. Senatum populumque obiurgavit edictô, quod Caesare proeliante tempestiva convivia, circum et Theatra et amoenos secessus celebrarent: sunt quae horâ solitâ maturius ac tempestivius, de meridie videl. inibantur, ut fere… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRAEVENIRI Convivia — eleganter dicit Vopiscus in Floriano, c. ult. ad quae venitur horâ solitâ maturius, ut fere moris erat in conviviis sumptuosioribus. Catullus, Epigr. 48. v. 5. Vos convivia sumptuosa laute De die facitis. Ea enim tem pestivius et de die inibantur …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DIE sumpta convivia (de) — de DIE sumpta convivia Vide De …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Сатурналии сочинение — (Convivia Saturnalia) компилятивное сочинение антикварного характера в духе Deipnosophistae Афинея или Noctes Аttiсае Авла Геллия, принадлежащее латинскому писателю конца IV и начала V в. по Р. Х. Макробию Феодосию. Содержанием С. является беседа …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Сатурналии, сочинение — (Convivia Saturnalia) компилятивное сочинение антикварного характера в духе Deipnosophistae Афинея или Noctes Atticae Авла Геллия, принадлежащее латинскому писателю конца IV и начала V в. по Р. Хр. Макробию Феодосию. Содержанием С. является… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • AGAPAE — convivia, quae in Ecclesia primitiva post sacram Synaxin, inter Christianos, celebrabantur; in ipsis templis, charitatis mutuae, unde illis nomen, contestandae et confirmandae ergo. Sed iam S. Pauli tempote abusus irrepsit, 1 Corinth. c. 11. v.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PASCERE — proprie de familia servorum: ut apud Catonem, bene vestire et bene pascere. appuleium, parcius pasco, levius vestio; Spartianum in Hadriano, c. 11. Ante omnes tamen enitebatur, nequid otiosum vel emeret aliquando vel pasceret. Sic Iuvenalis, Sat …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”